Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Cicero de legibus I 15, 42. Iam vero illud stultissimum, existimare omnia iusta esse, quae sancita sint in populorum institutis aut legibus. Etiamne si quae leges sint tyrannorum? - - - - Est enim unum ius, quo devincta est hominum societas et quod lex constituit una; quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi: quam qui ignorat, is est iniustus, sive est illa scripta uspiam, sive nusquam.

Cicero de legibus I 15, 42. Quod si iustitia est obtemperatio scriptis legibus institutisque populorum et si, ut iidem dicunt, utilitate omnia metienda sunt, negliget leges eosque perrumpet, si poterit, is, qui sibi eam rem fructuosam putabit fore. Ita fit, ut nulla sit omnino iustitia, si neque natura est eaque, quae propter utilitatem constituitur, utilitate alia convellitur.