Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Cicero de legibus I 12, 33. Quodsi, quo modo est natura, sic iudicio homines humani (ut ait poëta) nihil a se alienum putarent coleretur ius aeque ab omnibus. Quibus enim ratio a natura data est, iisdem etiam recta ratio data est: ergo etiam lex, quae est recta ratio in iubendo et vetando: si lex, ius quoque. At omnibus ratio. Ius igitur datum est omnibus. Recteque Socrates exsecrari eum solebat, qui primus utilitatem a iure seiunxisset: id enim querebatur caput esse exitiorum omnium.

Cicero de legibus II 11. Omnem enim legem, quae quidem recte lex appellari possit, esse laudabilem quibusdam talibus argumentis docent. Constat profecto ad salutem civium civitatumque incolumitatem vitamque hominum quietam et beatam inventas esse leges, eosque, qui primum eius modi scita sanxerint, populis ostendisse ea se scripturos atque laturos, quibus illi adscitis susceptisque honeste beateque viverent; quaeque ita composita sanctaque essent, eas leges videlicet nominarunt. Ex quo intellegi par est eos, qui perniciosa et iniusta populis iussa descripserint, cum contra fecerint quam polliciti professique sint, quidvis potius tulisse quam leges. 12. Quaero igitur - sicut illi solent: quo si civitas careat, ob eam ipsam causam, quod eo careat,

pro nihilo habenda sit, id estne numerandum in bonis? - Ac maxumis quidem. - Lege autem carens civitas estne ob ⟨id⟩ ipsum habenda nullo loco? - Dici aliter non potest. - Necesse est igitur legem haberi in rebus optimis.

Cicero de legibus I 15, 42. Iam vero illud stultissimum, existimare omnia iusta esse, quae sancita sint in populorum institutis aut legibus. Etiamne si quae leges sint tyrannorum? - - - - Est enim unum ius, quo devincta est hominum societas et quod lex constituit una; quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi: quam qui ignorat, is est iniustus, sive est illa scripta uspiam, sive nusquam.

Cicero de legibus I 15, 42. Quod si iustitia est obtemperatio scriptis legibus institutisque populorum et si, ut iidem dicunt, utilitate omnia metienda sunt, negliget leges eosque perrumpet, si poterit, is, qui sibi eam rem fructuosam putabit fore. Ita fit, ut nulla sit omnino iustitia, si neque natura est eaque, quae propter utilitatem constituitur, utilitate alia convellitur.