Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Cicero de legibus I 17, 47. Sed perturbat nos opinionum varietas hominumque dissensio: et quia non idem contingit in sensibus, hos natura certos putamus: illa quae aliis sic, aliis secus, nec iisdem semper uno modo videntur, ficta esse ducimus. Quod est longe aliter. Nam sensus nostros non parens, non nutrix, non magister, non poëta, non scaena depravat, non multitudinis consensus abducit a vero: animis omnes tenduntur insidiae, vel ab iis quos modo enumeravi, qui teneros et rudes cum acceperunt, inficiunt et flectunt, ut volunt, vel ab ea, quae penitus in omni sensu implicata insidet, imitatrix boni, voluptas, malorum autem mater omnium: cuius blanditiis corrupti, quae natura bona sunt, quia dulcedine hac et scabie carent, non cernunt satis. Cf. Chalcidius in Timaeum cp. 165 sq. Seneca ep. 115.

Cicero de legibus I 11, 31. Nec solum in rectis, sed etiam in pravitatibus insignis est humani generis similitudo. Nam et voluptate capiuntur omnes, quae, etsi est illecebra turpitudinis, tamen habet quiddam simile naturali bono: levitate enim et suavitate delectans sic ab errore mentis, tamquam salutare aliquid, asciscitur; similique inscientia mors fugitur, quasi dissolutio naturae: vita expetitur, quia nos, in quo nati sumus, continet: dolor in maximis malis ducitur, cum sua asperitate, tum quod natura interitus videtur sequi. 32. propterque honestatis et gloriae similitudinem, beati, qui honorati sunt, videntur: miseri autem, qui sunt inglorii. Molestiae, laetitiae, cupiditates, timores similiter omnium mentes pervagantur: nec, si opiniones aliae sunt apud alios, idcirco qui canem et

felem ut deos colunt, non eadem superstitione qua ceterae gentes conflictantur.

Seneca cp. 115, 11. Admirationem nobis parentes auri argentique fecerunt et teneris infusa cupiditas altius sedit crevitque nobiscum. deinde totus populus in alia discors in hoc convenit, hoc suspiciunt, hoc suis optant. - - 12. Accedunt deinde carmina poëtarum - - quibus divitiae velut unicum vitae decus ornamentumque laudantur.

(Citatur § 14 locus ex Euripidis Bellerophonte.)

Seneca ep. 94, 53. Nulla ad aures nostras vox impune perfertur: nocent qui optant, nocent qui exsecrantur: nam et horum imprecatio falsos nobis metus inserit et illorum amor male docet bene optando. mittit enim nos ad longinqua bona et incerta et errantia, cum possimus felicitatem domo promere.