Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

M. Frontonis epistulae (ad M. Antoninum de eloquentia) p. 143 ed. Naber. Quis dubitat sapientem ab insipiente vel praecipue consilio et dilectu rerum et opinione discerni? Ut si sit optio atque electio divitiarum atque egestatis, quamquam utraque et malitia et virtute careant, tamen electionem laude et culpa non carere. Proprium namque sapientis officium est recte eligere, neque perperam vel postponere vel anteferre. Si me interroges, concupiscamne bonam valetudinem, abnuam equidem, si sim philosophus; nihil est enim fas concupiscere sapienti aut adpetere, quod fors fuat an frustra concupiscat; nec quidquam quod in manu fortunae situm videat concupiscet. Tamen si necessario sit altera res eligenda, Achillei potius pernicitatem eligam quam debilitatem Philoctetae.

Diog. Laërt. VII 89. τήν τεἀρετὴν διάθεσιν εἶναι ὁμολογουμένην.

90. ἀρετὴ δέ τοι ἡ μέν τις κοινῶς παντὶ τελείωσις, ὥσπερ ἀνδριάντος· καὶ ἡ ἀθεώρητος, ὥσπερ ὑγίεια· καὶ ἡ θεωρηματική, ὡς φρόνησις.