Fragmenta Moralia

Chrysippus

Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 3. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903 (1964 printing).

Seneca cp. 121, 5. quaerebamus, an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus? esse autem ex eo maxime apparet, quod membra apte et expedite movent non aliter quam in hoc erudita.

ibid. 10. Constitutio, inquit, est, ut vos dicitis, principale animi quodammodo se habens erga corpus.

ibid. 14. Dicitis, inquit, omne animal primum constitutioni suae conciliari. hominis autem constitutionem rationalem esse et ideo conciliari hominem sibi non tanquam animali, sed tanquam rationali. ea enim parte sibi carus est homo, qua homo.

Alexander Aphrod. de anima libri mant. p. 162, 29 Bruns. τὸ γὰρ οἰκειῶσθαι μὲν λέγειν ἡμᾶς πρὸς πλείω, μηδὲν μέντοι διαφέρειν ἡμῖν ὁπωσοῦν ἐχόντων αὐτῶν, μαχόμενα λέγειν ἐστίν.

Cicero de finibus III 7, 23. Cum autem omnia officia a principiis naturae proficiscantur, ab iisdem necesse est proficisci ipsam sapientiam. Sed quemadmodum saepe fit, ut is qui commendatus sit alicui, pluris eum faciat, cui commendatus sit, quam illum, a quo sit; sic minime mirum est, primo nos sapientiae commendari ab initiis naturae, post autem ipsam sapientiam nobis cariorem fieri, quam illa sint, a quibus ad hanc venerimus.

Cicero de finibus III 17. Satis esse autem argumenti videtur, quam ob rem illa, quae prima sunt adscita natura, diligamus, quod est nemo, quin cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnis partis corporis quam, eodem usu, imminutas aut detortas habere.