Fragmenta Logica et Physica
Chrysippus
Chrysippus. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 2. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Leipzig: Teubner, 1903 (1964 printing).
Origenes de princip. III p. 162 ed. Delarue. καὶ γὰρ ἐπὶ τῶν τῆς ἁπτομένης τοῦ παντὸς κόσμου προνοίας ἔργων τινὰ μὲν ἐναργέστατα φαίνεται ᾗ προνοίας ἐστὶν ἔργα, ἕτερα δὲ οὕτως ἀποκέκρυπται, ὡς ἀπιστίας χώραν παρέχειν δοκεῖν τῆς περὶ τοῦ τέχνῃ ἀφάτῳ καὶ δυνάμει διοικοῦντος τὰ ὅλα θεοῦ. Οὐχ οὕτω γὰρ σαφὴς ὁ περὶ τοῦ προνοοῦντος τεχνικὸς λόγος ἐν τοῖς ἐπὶ γῆς, ὡς ἐν ἡλίῳ καὶ σελήνῃ καὶ ἄστροις· καὶ οὐχ οὕτω δῆλος
ἐν τοῖς κατὰ τὰ ἀνθρώπινα συμπτώματα ὡς ἐν ταῖς ψυχαῖς καὶ τοῖς σώμασι τῶν ζῴων· σφόδρα τοῦ πρὸς τί καὶ ἕνεκα τίνος εὑρισκομένου τοῖς τούτων ἐπιμελομένοις περὶ τὰς ὁρμὰς καὶ τὰς φαντασίας καὶ φύσεις τῶν ζῴων καὶ τὰς κατασκευὰς τῶν σωμάτων.Cicero de nat. deor. III 70 (postquam disputavit deos male consuluisse hominibus, cum iis rationem largirentur). Huic loco sic soletis occurrere: non idcirco non optume nobis a dis esse provisum, quod multi eorum beneficio perverse uterentur; etiam patrimonii multos male uti, nec ob eam causam eos beneficium a patribus nullum habere.
Cicero de divin. I 3, 6. accessit acerrimo vir ingenio Chrysippus, qui totam de divinatione duobus libris explicavit sententiam, uno praeterea de oraculis, uno de somniis: quem subsequens unum librum Babylonius Diogenes edidit, eius auditor.
Cicero Acad. Pr. II 107. Cum Panaetius - ea de re dubitare se dicat, quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera esse haruspicum ⟨responsa⟩, auspicia, oracula, somnia, vaticinationes etc.
Cicero de divin. II 63, 130. Chrysippus quidem divinationem definit his verbis: Vim cognoscentem et videntem et explicantem signa, quae a diis ominibus portendantur: officium autem esse eius praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque significent, quemadmodumque ea procurentur atque expientur. Idemque somniorum coniectionem definit hoc modo: Esse vim cernentem et explanantem, quae a diis ominibus signiticentur in somnis.
Aëtius Plac. V 1, 1. Πλάτων καὶ οἱ Στωϊκοὶ τὴν μαντικὴν εἰσάγουσι κατὰ τὸ ἔνθεον ὅπερ ἐστὶν ἐνθεαστικὸν [κατὰ θειότητα τῆς ψυχῆς, ὅπερ εἶπεν ἐνθουσιαστικὸν] καὶ τὸ ὀνειροπολικόν. οὗτοι τὰ πλεῖστα μέρη τῆς μαντικῆς ἐγκρίνουσι (sc. Stoici).
Diogenes Laërt. VII 149. καὶ μὴν καὶ μαντικὴν ὑφεστάναι πᾶσάν φασιν, εἰ καὶ πρόνοιαν εἶναι· καὶ αὐτὴν καὶ τέχνην ἀποφαίνουσι διά τινας ἐκβάσεις, ὥς φησι Ζήνων τε καὶ Χρύσιππος ἐν τῷ δευτέρῳ περὶ μαντικῆς.
Cicero de divin. I 38, 82. Quam quidem esse re vera hac Stoicorum ratione concluditur: Si sunt dii, neque ante declarant
homimibus, quae futura sint, aut non diligunt homines, aut quid eventurum sit ignorant, aut existimant nihil interesse hominum scire quid sit futurum; aut non censent esse suae maiestatis praesignificare ominibus quae sunt futura, aut ea ne ipsi quidem dii sinificare possunt. At neque non diligunt nos, sunt enim benefici generique hominum amici: neque ignorant ea, quae ab ipsis constituta et designata sunt: neque nostra nihil interest, scire ea quae eventura sunt; erimus enim cautiores, si sciemus: neque hoc alienum ducunt maiestate sua; nihil est enim beneficentia praestantius: neque non possunt futura praenoscere. 83. Non igitur sunt dii nec significant futura. Sunt autem dii: significant ergo. Et non, si significant, nullas vias dant nobis ad significationis scientiam: frustra enim significarent: nec, si dant vias, non est divinatio: est igitur divinatio. 39, 84. Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Antipater utitur. Cf. II 49, 101.Cicero de divin. II 41. Ita enim, cum magis properant, concludere solent (scil. Stoici): Si di sunt, est divinatio; sunt autem di; est ergo divinatio.
Cicero de legibus II 32. Si enim deos esse concedimus, eorumque mente mundum regi, et eorum numen hominum consulere generi et posse nobis signa rerum futurarum ostendere, non video, cur esse divinationem negem. 33. sunt autem ea, quae posui; ⟨ex⟩ quibus id, quod volumus, efficitur et cogitur.
Quintilianus Instit. orat. V 7, 35. his adicere siquis volet ea quae divina testimonia vocant, ex responsis, oraculis, ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum: generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est, regaturne providentia mundus, specialem alterum circa partis divinationis, ut quaeque in quaestionem cadet. aliter enim oraculorum, aliter haruspicum, augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa.
Tertullianus de anima cp. 46. Sed et Stoici deum malunt providentissimum humanuae institutioni inter cetera praesidia divinatricum artium et disciplinarum somnia quoque nobis indidisse, peculiare solacium naturalis oraculi.
Cicero de nat. deor. III 93. Sed quo modo iidem dicitis non
omnia deos persequi, iidem voltis a dis immortalibus hominibus dispertiri ac dividi somnia? Idcirco haec tecum, quia vestra est de somniorum veritate sententia. Atque iidem etiam vota suscipi dicitis oportere.Chalcidius ad Timaeum cp. 251. Heraclitus vero consentientibus Stoicis rationem nostram cum divina ratione connectit regente ac moderante mundana: propter inseparabilem comitatum consciam decreti rationabilis factam quiescentibus animis ope sensuum futura denuntiare. ex quo fieri ut adpareant imagines ignotorum locorum simulacraque hominum tam viventium quam mortuorum. Idemque asserit divinationis usum et praemoneri meritos, instruentibus divinis potestatibus; hi[c] quoque parte abutentes sententiae pro solida perfectaque scientia.
Cicero de divin. I 20, 39. veniamus ad somnia, de quibus disputans Chrysippus multis et minutis somniis colligendis facit idem, quod Antipater, ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis: sed exemplis grandioribus decuit uti.
Cicero de divin. I 56. Quid? illa duo somnia, quae creberrume commemorantur a Stoicis - unum de Simonide, qui cum ignotum quendam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset haberetque in animo navem conscendere, moneri visus est, ne id faceret, ab eo, quem sepultura adfecerat; si navigavisset, eum naufragio esse periturum; itaque Simonidem redisse, perisse ceteros, qui tum navigassent.
Cicero de divin. II 65, 134. Defert ad coniectorem quidam, somniausse se, ovum pendere ex fascea lecti sui cubicularis. Est hoc in Chrysippi libro somnium. Respondet coniector, thesaurum defossum esse sub lecto. Fodit, invenit auri aliquantum idque circumdatum argento. Misit coniectori quantulum visum est de agento. Tum ille nihilne, inquit, de vitello? id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse, reliquum argentum.
Photius lexicon s. v. νεοττός· — — ὅτι δὲ τὸ ὠχρὸν νεοττὸν ἔλεγον, μαρτυρεῖ καὶ Χρύσιππος ἐν τῷ περὶ χρησμῶν· ὄναρ γάρ τινα φασὶν θεασάμενον ἐκ τῆς κλίνης αὐτοῦ κρέμασθαι ὠὰ προσαναθέσθαι ὀνειροκρίτῃ, τὸν δὲ εἰπεῖν. ὀρύττων θησαυρὸν εὑρήσεις κατὰ τὸν τόπον ἐκεῖνον· εὑρόντα δὲ σταμνίον, ἐν ᾧ ἀργύριον ἦν καὶ χρυσίον, ἐνεγκεῖν τι τοῦ ἀργυρίου τῷ μάντει· τὸν δὲ μάντιν εἰπεῖν· τοῦ δὲ νεοττοῦ οὐδέν μοι δίδως;
Apostolius XII 7. νεοττοῦ οὐδέν μοι δίδως. laudatur Chrysippus ἐν τῷ περὶ χρησμῶν. Cf. Suidas, Photius, Arsenius XXXVII 15.
Cicero de divinatione I 27 57. Alterum ita traditum clarum admodum somnium. Cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad coponem devertisse, ad hospitem alterum. Qui ut cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut subveniret,
quod sibi a copone interitus pararetur; eum primo perterritum somnio surrexisse, dein cum se collegisset idque visum pro nihilo habedum esse duxisset, recubuisse; tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum a copone esse coniectum et supra stercus iniectum; petere ut mane ad portam adesset, priusquam plaustrum ex oppido exiret. Hoc vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse. quaesisse ex eo, quid esset in plaustro; illum perterritum fuisse: mortuum erutum esse; coponem re patefacta poenas dedisse.