Testimonia et Fragmenta
Ariston of Chios
Ariston. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 1. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903. (1964 printing.)
Seneca epist. 89, 13. Ariston Chius non tantum supervacuas esse dixit naturalem et rationalem (scil. partem philosophiae) sed etiam contrarias. moralem quoque, quam solam reliquerat, circumcidit, nam eum locum, qui monitiones continet, sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quicquam aliud sit sapiens quam generis humani paedagogus.
Lactant. div. instit. VII 7. Ad virtutem capessendam nasci homines, Ariston disseruit.
Seneca epist. 94, 1. Eam partem philosophiae, quae dat propria cuique personae praecepta nec in universum componit hominem, sed marito suadet, quomodo se gerat adversus uxorem, patri quomodo educet liberos, domino quomodo servos regat, quidam solam receperunt. — —
Sed Ariston Stoicus ⟨e⟩ contrario hanc partem levem existimat et quae non descendat in pectus usque. ad illam habentem praecepta plurimum ait proficere ipsa decreta philosophiae constitutionemque summi boni, quam qui bene intellexit ac didicit, quia in quaque re faciendum sit, sibi ipse praecepit.Seneca epist. 94, 5. Qui hanc partem (scil. eam quae dat propria cuique personae praecepta) videri volunt supervacuam, hoc aiunt: Si quid oculis oppositum moratur aciem, removendum est. illo quidem obiecto operam perdidit, qui praecipit: sic ambulabis, illo manum porriges. Eodem modo ubi aliqua res obcaecat animum et ad officiorum dispiciendum ordinem impedit, nihil agit, qui praecipit: sic vives cum patre, sic cum uxore. nihil enim proficient praecepta, quamdiu menti. error obfusus est; si ille discutitur, adparebit, quid cuique debeatur officio; alioquin doces illum, quid sano faciendum sit, non efficis sanum. Pauperi ut agat divitem monstras: hoc quomodo manente paupertate fieri potest? ostendis esurienti, quid tamquam satur faciat: fixam potius medullis famem detrahe. Idem tibi de omnibus vitiis dico: ipsa removenda sunt, non praecipiendum, quod fieri illis manentibus non potest. nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat. efficias oportet, ut sciat pecuniam nec bonum nec malum esse; ostendas illi miserrimos divites; efficias ut, quicquid publice expavimus, sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec dolere [quemquam] nec mori. saepe in morte, quam pati lex est, magnum esse solatium, quod ad neminem redit; in dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui levius sibi facit, quicquid contumaciter passus est. optimam doloris esse naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui est magnus extendi. omnia fortiter excipienda, quae nobis mundi necessitas imperat. His decretis cum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valetudinem, vires, imperia scierit esse mediam partem, nec bonis adnumerandam nec malis: monitorem non desiderabit ad singula, qui dicat: sic incede, sic coena. hoc viro, hoc feminae, hoc marito, hoc caelibi convenit. ista enim qui diligentissime monent, ipsi facere non possunt. haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat. si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant in puerili esse praescripto.
Utrum deinde manifesta an dubia praecipies? non desiderant manifesta monitorem. praecipienti dubia non creditur. supervacuum est ergo praecipere. id adeo sic disce: si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit. si probatarus es, illa per quae probas, plus valent satisque per se sunt. Sic amico utere, sic cive, sic socio. Quare? quia iustum est. Omnia ista mihi de iustitia locus tradit. illic invenio aequitatem per se expetendam; nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci; non esse iustum, cui quicquam in hac virtute placet praeter ipsam. hoc cum persuasi mihi et perbibi, quid ista praecepta proficiunt, quae eruditum docent? praecepta dare scienti supervacuum est, nescienti parum. audire enim debet non tantum, quid sibi praecipiatur, sed etiam quare. Utrum, inquam, veras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti? qui non habet, nihil a te adiuvabitur. aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit. qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque, scit, quid sibi faciendum sit, etiam te tacente. tota ergo pars ista philosophiae submoveri potest.
Duo sunt, propter quae delinquimus: aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta, aut etiamsi non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur. itaque debemus aut percurare mentem aegram et vitiis liberare, aut vacantem quidem, sed ad peiora pronam praeoccupare. utrumque decreta philosophiae faciunt. ergo tale praecipiendi genus nil agit.
Praeterea si praecepta singulis damus, incomprehensibile opus est. alia enim dare debemus feneranti, alia colenti agrum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inferiores amaturo. In matrimonio praecipias, quomodo vivat cum uxore aliquis, quam virginem duxit, quomodo cum ea, quae alicuius ante matrimonium experta est, quemadmodum cum locuplete, quemadmodum cum indotata. an non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter provectiorem et puellam, inter matrem et novercam? Omnes species complecti non possumus; atqui singulae propria exigunt. leges autem philosophiae breves sunt et omnia adligant. Adice nunc, quod sapientiae praecepta finita debent esse et certa; si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt. sapientia rerum terminos novit. ergo ista praeceptiva pars submovenda est, quia quod paucis promittit, praestare omnibus non potest, sapientia autem omnes tenet.
Inter insaniam publicam et hanc, quae medicis traditur, nihil interest, nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis; altera causas furoris traxit ex valitudine, altera animi mala valitudo est. si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere,
quomodo in publico se gerere, quomodo in privato, erit ipso, quem monebit, insanior; bilis nigra curanda est et ipsa furoris causa removenda. idem in hoc alio animi furore faciendum est. ipse discuti debet; alioquin abibunt in vanum monentium verba. Haec ab Aristone dicuntur.Clemens Alex. Stromat. II p. 179 Sylb., Vol. I p. 497 Pott. τί δή σοι Ἀρίστωνα καταλέγοιμι; τέλος οὗτος εἶναι τὴν ἀδιαφορίαν ἔφη· τὸ δὲ ἀδιάφορον ἁπλῶς ἀδιάφορον ἀπολείπει.
Sextus adv. math. XI 63. μὴ εἶναι δὲ προηγμένον ἀδιάφορον τὴν ὑγείαν καὶ πᾶν τὸ κατʼ αὐτὴν παραπλήσιον ἔφησεν Ἀρίστων ὁ Χῖος. ἴσον γάρ ἐστι τὸ προηγμένον αὐτὴν λέγειν ἀδιάφορον τῷ ἀγαθὸν ἀξιοῦν, καὶ σχεδὸν ὀνόματι μόνον διαφέρον. καθόλου γὰρ τὰ μεταξὺ ἀρετῆς καὶ κακίας ἀδιάφορα μὴ ἔχειν μηδεμίαν παραλλαγήν, μηδὲ τινὰ μὲν εἶναι φύσει προηγμένα, τινὰ δὲ ἀποπροηγμένα, ἀλλὰ παρὰ τὰς διαφόρους τῶν καιρῶν περιστάσεις μήτε τὰ λεγόμενα προῆχθαι πάντως γίνεσθαι προηγμένα, μήτε τὰ λεγόμενα ἀποπροῆχθαι κατʼ ἀνάγκην ὑπάρχειν ἀποπροηγμένα. ἐὰν γοῦν δέῃ τοὺς μὲν ὑγιαίνοντας ὑπηρετεῖν τῷ τυράννῳ καὶ διὰ τοῦτο ἀναιρεῖσθαι, τοὺς δὲ νοσοῦντας ἀπολυομένους τῆς ὑπηρεσίας συναπολύεσθαι καὶ τῆς ἀναιρέσεως, ἕλοιτʼ ἂν μᾶλλον ὁ σοφὸς τὸ νοσεῖν κατὰ τοῦτον τὸν καιρὸν ἢ [ὅτι] τὸ ὑγιαίνειν. καὶ ταύτῃ οὔτε ἡ ὑγεία προηγμένον ἐστὶ πάντως οὔτε ἡ νόσος ἀποπροηγμένον. ὥσπερ οὖν ἐν ταῖς ὀνοματογραφίαις ἄλλοτʼ ἄλλα προτάττομεν στοιχεῖα, πρὸς τὰς διαφόρους περιστάσεις ἀρτιζόμενοι, καὶ τὸ μὲν δέλτα ὅτε τὸ τοῦ Δίωνος ὄνομα γράφομεν, τὸ δὲ ἰῶτα ὅτε τὸ τοῦ Ἴωνος, τὸ δὲ ὦ ὅτε τὸ τοῦ Ὠρίωνος, οὐ τῇ φύσει ἑτέρων παρὰ τὰ ἕτερα γράμματα προκρινομένων, τῶν δὲ καιρῶν τοῦτο ποιεῖν ἀναγκαζόντων, οὕτω κἀν τοῖς μεταξὺ ἀρετῆς καὶ κακίας πράγμασιν οὐ φυσική τις γίνεται ἑτέρων παρ’ ἕτερα πρόκρισις, κατὰ περίστασιν δὲ μᾶλλον.
Cicero Acad. Pr. II 130. Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor, re probavit ea, quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem, nec malum nisi quod virtuti esset contrarium; in mediis ea momenta, quae Zeno voluit, nulla esse censuit. huic summum bonum est, in his rebus neutram in partem moveri, quae ἀδιαφορία ab ipso dicitur.
Tusc. disp. V 27. Aristo Chius - qui nisi quod turpe esset, nihil malum diceret.
Cicero de finibus II 35. Nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu abiecti.
ibid. V 23. Iam explosae eiectaeque sententiae Pyrrhonis, Aristonis,
Erilli, quod in hunc orbem, quem circumscripsimus, incidere non possunt, adhibendae omnino non fuerunt.Cicero Tuscul. disput. V 85. Hae sunt sententiae, quae stabilitatis aliquid habeant; nam Aristonis, Pyrrhonis, Erilli nonnullorumque aliorum evanuerunt.
Cicero de officiis I 6. quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Erilli iam pridem explosa sententia est; qui tamen haberent ius suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilectum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset.
Cicero de fin. II 43. Quae (scil. prima naturae quod Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt pro nihilo, ut inter optime valere et gravissime aegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos desitum est disputari. Dum enim in una virtute sic omnia esse voluerunt, ut eam rerum selectione exspoliarent nec ei quicquam aut unde oreretur darent, aut ubi niteretur, virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulerunt.
Cf. III 11 et 12.
IV 47. ut Aristonis esset explosa sententia dicentis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas praeter virtutes et vitia, inter quas quticquam omnino interesset.
V 23. ii - qui in rebus iis, in quibus nihil aut honestum aut turpe sit, negant esse ullam causam, cur aliud alii anteponatur, nec inter eas res quicquam omnino putant interesse.
Cicero de finibus III 15, 50. Deinceps explicatur differentia rerum: quam si non ullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam pertinerent, nihil omnino interesset neque ullum delectum adhiberi oporteret.
Cicero de finibus V 73. Multa dicta sunt ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis; hoc unum Aristo tenuit: praeter vitia atque virtutes negavit rem esse ullam aut fugiendam aut expetendam.
Cicero de legibus I 38. sive etiam Aristonis difficilem atque arduam, sed iam tamen fractam et convictam sectam secuti sunt, ut virtutibus exceptis atque vitiis cetera in summa aequalitate ponerent. - 55. si, ut Chius Aristo dixit solum bonum esse, quod honestum esset, malumque, quod turpe, ceteras res omnis plane paris ac ne minimum quidem, utrum adessent an abessent, interesse etc.