Testimonia et Fragmenta

Antipater Tarsensis

Antipater Tarsensis. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 1. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903. (1964 printing.)

Cicero de divin. I 84. Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Antipater utitur (Chrys. Vol. II n. 1192).

Cicero de divin. I 39. veniamus ad somnia: de quibus disputans Chrysippus multis et minutis somniis colligendis facit idem quod Antipater, ea conquirens quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis: sed exemplis grandioribus decuit uti.

Cicero de divin. II 144. Quid? ipsorum interpretum coniecturae nonne magis ingenia declarant eorum, quam vim consensumque naturae? Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru quadrigarum vehi. Mane ad coniectorem. At ille: vinces, inquit. Id enim celeritas significat et vis equorum. Post idem ad Antiphontem. Is autem: vincare, inquit, necesse est. An non intelligis, quattuor ante te cucurrisse? Ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri) sed ad cursorem redeo etc.

Diog. Laërt. VII 140. ἕνα τὸν κόσμον εἶναι καὶ τοῦτον πεπερασμένον, σχῆμα ἔχοντα σφαιροειδές· πρὸς γὰρ τὴν κίνησιν ἁρμοδιώτατον τὸ τοιοῦτον, καθά φησι Ποσειδώνιος - - καὶ οἱ περὶ Ἀντίπατρον ἐν τοῖς περὶ κόσμου.

Diog. Laërt. VII 148. οὐσίαν δὲ θεοῦ Ζήνων μέν φησι τὸν ὅλον κόσμον καὶ τὸν οὐρανόν, ὁμοίως δὲ καὶ Χρύσιππος - -. καὶ Ἀντίπατρος ἐν ἑβδόμῳ περὶ κόσμου ἀεροειδῆ φησιν αὐτοῦ τὴν οὐσίαν.

Diog. Laërt. VII 142. περὶ δὴ οὖν τῆς γενέσεως καὶ τῆς φθορᾶς τοῦ κόσμου φησὶ Ζήνων - - - καὶ Ἀντίπατρος ἐν τῷ δεκάτῳ περὶ κόσμου (placitum vide Chrys. fr. phys. 581).

Macrob. I 17, 57. haec est autem de nece draconis ratio naturalis, ut scribit Antipater Stoicus. nam terrae adhuc umidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta

est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et umore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodam modo lumen eius eximere: sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exsiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit.