Fragmenta varia
Theophrastus
Theophrastus. Theophrasti Eresii Opera, Quae Supersunt, Omnia. Wimmer, Friedrich, editor. Paris: A.F. Didot, 1866.
Fr. 66
Th. de Affirmatione et negatione sic docuit, definitionem unam semper orationem eamque oportere continuatim proferri: illa enim una oratio esse dicitur, quae unius substantiae ̓εεὶξιω est. Definitio autem, ut v. gr. hominis, animal gressibile bipes, una est oratio per hoc, quoniam unum subjectum i. e. hominem ὁε. Sin vero quis dividat et orationem unam rem significantem proferendi intermissione distribuat, multiplex fit oratio. (Boeth. II. p. 318.)