Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hoffmann, Samuel Friedrich Wilhelm (1803-1872), editor.

Anaximander Milesius, Thaletis auditor, sustinuit omnium

284
primus situm orbis terrarum in tabula pingere. Post quem He
285
cataeus Milesius, vir multae peregrinationis, idem argumentum tam accurate tractavit, ut in admirationem venerit. Nam Hellanicus Lesbius, vir doctissimus, sine tabula historiam tradidit.
287
Deinde Damastes Sigeeus, qui plurima ex Hecataeo de
288
scripsit, circumnavigationem composuit. Mox Democritus et Eudoxus aliique nonnulli terrae circuitiones ac circumnavigationes composuerunt.
289

Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, mediam vero sitam esse Graeciam, et eius Delphos; obtinere enim umbilicum terrarum. Sed Democritus, cujus multa scientiae experimenta exstant, primus affirmavit terram esse oblongam, ita ut longitudo ad latitudinem habeat rationem sesquialteram. Cui sententiae etiam Dicaearchus Peripateticus accessit. Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla; sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates semicirculo as

290
similavit: Hipparchus similem mensae: alii caudae belluinae, Posidonius Stoicus fundae tradidit, cuius media latitudo ab Austro in Boream pateat, angustior pars circa orientem et occidentem procedat, sic tamen ut latior sit, qua India pertinet ad Eurum.

Termini continentium sunt: Europae quidem atque Africae columnae Herculis: Africae et Asiae Nilus, vel, ut alii volunt, Isthmus ille a palude Sarbonide et sinu Arabico: Asiae vero et Europae terminum antiqui dixerunt Phasin fluvium, et Isthmum,

291
qui a Sarbo ad mare Caspium extenditur; postea autem recentiores Maeotidem paludem et fluvium Tanain.

Continentes autem appellantur (Graeca voce) quasi infinitae, ob ignorationem. Asia dicta est ab ἄσσον, quod propinqua sit ex Europa in illam euntibus, sive terrestri itinere, sive navali secundum insulas ordine sitas, quales sunt Euboea, Andros, Tenos, Myconos, Icaria, Samos, Mycale. Europa dicta est ab Euro. Lybia Graecis plane latebat, sed a populo nobili inter Phoenices, et significat leones. Oceanus dictus ab aestuum terras undique pulsantium concitatione.

292

Tandem Dicaearchus definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineae cuiusdam simpliciter rectae, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam, Peloponnesum, Ioniam, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, et Taurum, et inde usque ad Imaum actae: secundum quam alias orbis partes Boreales, alias Australes nominat.

293

Venti autem flant ab Aequinoctiali ortu Apeliotes, ab occasu Aequinoctiali Zephyrus; a meridie Notus, a Septentrione Aparctias: ab aestivi Tropici ortu spirat Caecias; dein ab ortu Aequinoctiali Apeliotes, ab hiberno denique Eurus.

Rursum ab occasu hiberno Libs, deinde ab occasu aequinoc

294
tiali Zephyrus, ab occasu vero aestivo Argestes, alias Olympias dictus. Tantem Notus et Aparctias adversi flant; ita ut venti omnes sint octo. Timosthenes autem, qui conscripsit circumnavigationes, tradit duodecim ventos, inter Aparctiam et Caeciam medium ponens Boream, inter Eurum et Notum Phoenicem, qui et Euronotus, inter Notum et Libem Leuconotum, qui alias Libonotus, inter Aparctiam et Argesten Thrascian, quem accolae etiam Circium appellant. Gentes autem habitare limites, Bactrianos quidem sub
295
Apeliote, Indos sub Euro, sub Phoenice mare Rubrum et Aethiopiam; sub Noto Aethiopiam ultra Aegyptum. Ad Leuconotum Garamantas, qui supra Syrtes colunt, ad Libem Aethiopas, et occidentales supra Mauros; ad Zephyrum vero columnas Herculis et initia Africae et Europae, ad Argestem Iberiam, quae nunc Hispania; ad Thrascian Scythas supra Thraciam; ad Boream Pontum , Maeotin ac Sauromatas; ad Caeciam denique Mare Caspium et Sacas.
296