Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hudson, John (1662-1719), editor.

Cephallenia insula habet quatuor urbes, longitudinem stadiorum 400. Sunt quoque in Adriatico mari insulæ propter oram Illy

15
rici, quarum insigniores sunt Issa, et Corcyra Nigra, Pharus dein et Melita, quarum dimensiones non habeo compertas.

Peloponesus, si connumeres etiam ejus sinus, circumnavigatur stadiis 8627: quod si sinus prætereas, ambitur stadiis 4000. Longitudo ejus a Malea ad Ægium est stadiorum 1400. figura Platani folio similis, magnis sinibus concisa; coarctatur tandem in Corinthium Isthmum, latitudo 40 stadiorum. A sinu Corinthio et Saronico in Scyllæum promontorium, ubi sinistrorsum objacet Calauria insula Neptuno sacra. Hinc sequitur sinus Hermionicus: inde sinus Argolicus usque ad promontorium Maleam, quod longe in mare procurrit: dein post Maleam jacet dextrorsum sinus Laconicus usque ad Tænarum, qui a sinistra terminat sinum Messeniacum, cujus a dextra Acritas promontorium. Postea prominet promontorium Ichthys (juxta quod Zacynthus objacet) et alterum Chelonatas: postremum vero promontorium est Araxus, situm ex adverso Acarnaniæ. Inde sinus Corinthiacus diffun

16
ditur conclusus ostio septem stadiorum, inter Rhium Peloponnesi et Antirrhium Locridis promontoria. A Tænaro in Phycuntem Africæ trajicitur 3000 stadiis.