Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hudson, John (1662-1719), editor.

Longitudo vero orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad Gades esse stadiorum 68549. hoc modo. A Gange ad Myriandrum, in sinu Issico positam, sunt stadia 41725. quæ summa sic colligitur. A Gange ad Indi fluminis ostia sunt 16000. stadia: ab Indo ad portas Caspias 15300. hinc ad Euphratem 10050. inde ad Myriandrum stadia 375.

Jam vero a Myriandro usque Gades stadia 26820, hoc modo. A Myriandro ad Cypri Cleidas stadiis 1400. inde ad promontorium Acamanta stadiis 3300. hinc in Chelidonias per mare Pamphylium

10
stadia sunt 1300. tum ad Patara 800. dein in Rhodum 700. ad Astypalæam per Carpathium stadiis 140. ad Tænarum stadiis 1450. ad Pachynum Siciliæ stadia 4000. ad Lilybæum per mare Libycum stadia 1520. Ad Caralin Sardiniæ per mare Tyrrhenicum stadia 2800. ad Gades præternavigati insulas Gymnesias 10000 stadiorum cursu. Ab Gadibus præter Sacrum promontorium et Artabrorum portum portum stadia 3932. Ita fiunt in universum 72477. stadia.

Alia via. A Gange ad Euphratem amnem stadia 41350. ab Euphrate ad Cappadocum Mazaca stadia 2550. A Mazacis vero per Phrygiam submontanam et magnam Cariam usque Ephesum 3320. Ita colliguntur a Gange Ephesum usque stadia 47220. Ab Epheso per Ægæum usque Delum sunt stadia 1600. hinc ad Isthmum sunt 1700 omnino. Ab Isthmo per sinum Corinthiacum Patras stadia 720. abinde Leucadem 700. hinc in Corcyram tantundem. usque ad Acroceraunios montes stadia 1060. Inde Brundusium 700. unde terrestri itinere Romam proficiscenti restant 2880. Roma usque ad Alpes et vi

11
cum Scingomagum, de sub ipsis Alpibus positum, stadia sunt 4152. Unde per Galliam ad oppidum Illiberim numerantur --- Hinc usque Gades secundum mansiones 2651. in quam insulam trajectus est stadiorum 60. Omnis ergo numerus ab Gange ad Gades consurgit in 71560 stadia.

Latitudo terræ qua habitatur, ab Æthiopico oceano ad Meroën, est stadiorum octo millium: inde Alexandriam undecim millium stadiorum: ab Alexandria vero in Tanain stadiorum octodecim millium quinquaginta sex. Nam ulteriora ostiis Tanais versus septentiones incomperta sunt. Hoc processu. Ab Alexandria ad Lindum Rhodi stadia 4500. Thoantium dexteram præternaviganti Rhodum stadia 400. inde in Telum stadia 560. hinc ad Lacterem Coæ 320 stadia. Ad ejusdem insulæ Drepanum stadia 100. deinde ad Acritin

12
insulam stadia 230. moxque ad Corsias 100. Et ad Samiorum Ampelon stadia 30. Abinde ad Ægæum Argenon per Ægæum mare stadia 800. ad Erythræum Corycæum stadia 270. Inde Phlium promontorium Chii stadia 50. ad Melanea promontorium Lesbi stadia 450. ad Sigrium Lesbi 500 stadia. Inde ad insulam Tenedum stadia 450. a qua 100 sunt ad Sigeum. Hinc 2500 ad os Ponti, tum Carambin 2800. mox ad os Mæotidis 2500. ac deinceps in Tanaim 2670.

Aliter etiam a Rhodo cursus hic intelligitur, in Gnidum numeratis stadiis 700. in Cô 200. Samum deinde 800. Abest hinc Chios stadia 750. Ultra hanc Mitylene 520. Sequitur Tenedos post stadia 350. mox Sigeum 100. Os Ponti abest inde stadiis 2500. Et Carambis hinc post 2800 stadia. Jam ad os Mæotidis sunt 2500. ac deinceps ad Tanaim fluvium 2200. Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim 18608.