Geographiae informatio
Agathemerus
Agathemerus, creator; Hudson, John (1662-1719), editor.
Tandem Dicæarchus definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineæ cujusdam simpliciter rectæ, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam, Peloponnesum, Ioniam, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, et Taurum, et inde usque ad Imaum actæ: secundum quam alias orbis partes Boreales, alias Australes nominat.
Venti autem flant ab Æquinoctiali ortu Apeliotes, ab occasu Æquinoctiali Zephyrus, a meridie Notus, a Septentrione Aparctias, ab æstivi Tropici ortu Cæcias: dein ab ortu Æquinoctiali Apeliotes, ab hyberno denique Eurus.
Rursum ab occasu hiberno Libs, deinde ab occasu Æquinoctiali Zephyrus, ab occasu vero æstivo Argestes, alias Olympias dictus. Tantem Notus et Aparctias adversi flant; ita ut sint octo.
Syrtis autem major quinque millibus stadiorum ambitur, minor mille et sexcenta continet. Fauces vero maris Adriatici, quod nonnulli vocant Ionium pelagus, patent in latitudinem 1700 stadia, a promontorio Japygiæ ad montes Ceraunios Epiri.
Ægæum mare sequitur Hellespontus ad Abydum et Sestum desinens: mox Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens; ubi angustiæ, a quibus Pontus incipit, post quem jacet Palus Mæotis. Rursum si incipias a confiniis Africæ et Europæ, erit Ibericum mare, quod a Columnis pertinet ad montem Pyrenæum, inde Ligusticum ad fines usque Hetruriæ. Huic adjacet Sardoum supra Sardiniam, versus Africam inferne vergens. Tyrrhenum ab extrema Liguria porrigitur usque ad Siciliam. Deinde sequitur Libycum, Creticum, et Siculum; tum et Ionium cum Adriatico, quod ipsum a Siculo mari refunditur.