Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hudson, John (1662-1719), editor.

Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, mediam vero sitam esse Græciam, et ejus Delphos; obtinere enim umbilicum terrarum. Sed Democritus, cujus multa scientiæ experientia exstant, primus affirmavit terram esse oblongam; ita ut longitudo ad latitudinem habeat rationem sesquialteram. Cui sententiæ etiam Dicæarchus Peripateticus accessit. Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla: sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates semicirculo assimilavit: Hipparchus similem mensæ: alii caudæ belluinæ: Posidonius Stoïcus fundæ

3
tradidit, cujus media latitudo ab Austro in Boream pateat, angustior pars circa orientem et occidentem procedat; sic tamen ut latior sit, qua India pertinet ad Eurum.