History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec igitur Theramenes et jampridem vulgo jactabat , et postqnam legati Lacedaemona redierunt, nulla re confecta, quae ad compositionem pro universis faciendam pertineret, dicebat fore, ut propter hanc munitionem civitas etiam in salutis discrimen adduceretur.

Nam simul sub hoc idem forte tempus etiam ex Peloponneso duae et quadraginta naves ab Euboensibus accitae, quarum nonnulhr erant e Tarento et Locris Italicae et Sicilienses, jam ad Laem in ora Laconica stationem habebant, et navigationem in Euboeam praeparabant; praeerat autem iis Agesandridas Age-sandri filius Spartanus; quas Theramenes non tam in Euboeam, quam iis qui Eetioniam muniebant, in auxilium navigare dicebat, et, nisi quis jam caveret, se per imprudentiam perituros.

Et agitabatur sane tale quippiam ab iis, qui criminationem istam sustinebant, nec vero plane ea criminatio tantum rumoris erat. Illi enim potissimum quidem in paucorum dominatu etiam sociis tmperare cu-

368
piebant; sin minus, certe classe et muris couservatis arbitratu suo vivere; si vero hac quoque re excluderentur, certe quidem non a populi imperio rursus instaurato ipsi praeter ceteros maxime pessumdari, sed potius etiam hostibus introductis , sine munitionibus et sine classe pactionem cum illis facere, et qualicumque modo res urbanas gerere, dummodo de capitibus quidem snis securi essent.