History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tissaphernes autem statim post haec et eadem hieme in Caunum se contulit, quia volebat Peloponnesio? Miletum rursus reducere, aliisque rursus tactis pactionibus, quascumque posset, stipendium praebere, nec sibi prorsus hostes fieri, veritus ne, si in multis navibus laborarent inopia stipendii, aut coacti navale proelium cum Atheniensibus committere, superarentur, aut classe hominibus nudata Atheniensibus siaeseresex animi sententia succederent. Praeterea vero maxime metuebat, nc illi stipendii quaerendi gratia continentem popularentur.

Harum igitur omnium rerum rationem et curam habens, volebat quodam modo Graecos inter se coaequare; itaque Peloponnesiis accitis stipendium numerat, et foedera cum iis tertia facit, in haec verba.