History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero cum omnibus navibus, quae ad Samum stabant, postquam de navali proelio commisso nuncium acceperunt, in Symam iverunt, et quum nec ipsi classem, quae ad Cnidum stabat, invasissent, nec illi illos, sed navium armamenta, quae erani in Syma, sumpsissent, et Loryma, quae sunt in continente, oppugnas-sent, Samum redierunt.

Quum autem jam universae Peloponnesiorum naves in Cnido essent, reficiebantur, si quid oportebat, et cum Tissapherne (aderat enim) undecim illi Lacedaemoniorum viri agebant et de rebus jam transactis, si quid iis non placeret, et de futuro bello, qua ratione optime et maxime ex utrorumque utilitate gerendum esset.

Praecipue vero Lichas considerabat ea, quae fiebant, et neutrum foedus, neque a Chalcideo, neque a Therimene factum, bene habere dicebat, sed vero nimium esse, si, cuicumque provinciae rex ejusque majores prius imperassent, huic nunc etiam imperare vellet; ita enim licere etiam, ut iAsulae omnes et Thessalia et Locri et regiones usque ad Boeotorum fines pertinentes in servitutem rursus redirent, et Lacedaemonios pro libertate imperium Medorum Graeciae imponere.

Alia igitur foedera meliora fieri jubebat, aut istis quidem ee non usurum, nec stipendium se his conditionibus requi-

347
rere. Indignatus aulem Tissaphernes ab iis per iram et infecto negotio abscessit;