History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Redibant autem per hoc idem tempus etiam ex Sicilia sexdecim illae Peloponnesiorum naves, quae duce Gylippo una cum Syracusanis debellaverant, atque circa Leucadiam deprehensae etafllictae a septem et viginti Atticis navibus, quibus praeerat Hippocles, Menippi filius, qui classis ex Sicilia redeuntis reditum observabat, praeter unam ceterae omnes elapsae sunt Atheniensibus et Corinthum appulerant.