History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Dirempto autem proelio naves quidem, quot eatis esse videbantur, disposuerunt, quae stationem adversus hostiles obtinerent; cum reliquis vero in parvulae insulae stationem se receperunt, in qua non multum illinc distante castra posuerunt, et nuntium Athenas ad subsidium arcessendum mittebant.

Nam aderant etiam Peloponnesiis postero die et Corinthii ad opem navibus ferendam, et paulo post etiam reliqui finitimi. Et quum animadverterent, hanc navium custodiam in loco deserto sibi laboriosam fore, consilii inopes erant, et inclinabant quidem eo, ut naves incenderent, deinde vero-statuerunt eas subducere, et peditatu assidentes agere excubias, donec aliqua commoda effugiendi facultas offerretur. Agis etiam, his cognitis, Thermonem, virum Spartanum, iis misit

Lacedaemoniis autem primo quidem nunciatum erat, naves solvisse ab Isthmo, (Alcameni enim ab ephoris imperatum erat, ut, quum hoc fieret, equitem mitteret); et statim quinque naves, quas ipsi praebebant, et Chalcideum ducem, et Alcibiadem cum eo mittere volebant; deinde vero, jam iis rem urgentibus, allatus est nuntius de navibus, quae in Piraeum fuga se receperant; quamobrem animis consternati, quod in ipso initio Ionici belli offendissent, naves e suo paratas non jam volebant mittere, imo etiam nonnullas, quae jam discesserant, revocare.