History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero, ubi Niciae et Demostheni res satis praeparatae esse visae sunt, jam etiam discedere exercitus tertio a navali pugna die coepit.

Acerba igitur tos eiat non tantum, si in unum contracta calamitatum summa specietur, quod et amissa classe universa discedebant, idque pro magna spe et ipsi et universa civitas in salutis discrimen adducti, sed etiam in castris deserendis unicuique ingerebantur et oculis et menti, quae doloris plena essent.

Nam quum et mortui essent insepulti, quoties quis aliquem necessariorum jacentem conspexisset, mcerore simul et metu afficiebatur, et qui vivi relinquebantur, vulnerati et aegroti, mullo innjorem mterorem, quam mortui, vivis al ferebant, et mullo miseriores erant, quam interfecti.

Nam ad preces et lamentationes conversi ceteros ad consilii inopiam adigebant, quum postularent, ut se abducerent, et uniuscujusque fidem implorarent, sicubi quis aliquem aut sodalium aut familiarium animadvertisset, et ex contubernalium jam abeuntium cervicibus penderent, et, quousque possent, insequerentur, si quem autem corporis vires defecissent, non sine mullis obtestationibus ac ploratibus remanerent, adeo ut omnis exercitus lacrymis repletus et hujusmodi consilii inopia non facile discedere posset, quamvis et ex hostico discederent et jam vel majora quam qua» lacrymis defleri possent, aut passi essent, aut ne paterentur in posterum , pro futurae sortis obscuritate metuerent.

£t animis simul dejecti erant et sibi ipsis irati vehementer. Nihil enim aliud, quam expugnatae civitati profugienti ti-miles erant, eique non parvae; universa enim multitudo simul proficiscentium non erat infra numerum quadraginta millium. Atque horum quum ceteri omnes, quod quisque poterat utile sibi, lum etiam gravis armaturae milites et equites praeter consuetudinem ipsi sua cibaria sub armis ferebant, alii propter servorum inopiam, alii propter diffidentiam ; transfugerant enim et jampridem et plerique tunc ipsum. Atque ne haec quidem, quae ferebant, sufficere poterant; nullus enim commeatus in castris amplius erat.

Et vero reliqua ignominia, et aequalis malorum portio, quamquam aliquod levamentum habebat ex eo, quod multorum communis esset, tamen ne sic quidem in prasenii facilis videbatur, praesertim cogitantibus, quanto ex splendore et gloriae dignitate, qua initio praediti fuissent, in quem exitum et in quam humilitatem devenissent.

Maxima enim haec rerum commutatio illi Graecorum exercitui contigit; qui enim venerant, ut alios in servitutem redigerent, iis accidit, ut ipsi hoc potius metuentes abscederent, et pro votis laetisque carminibus, cum quibus domo profecti erant, rursus cum ominis mali vocibus, quae his erant contraria»,* discederent, idque ita, ut pedestres facti ex nauticis iter fc-cerent, animumque potius ad gravem armaturam, quam ad classem appellerent. Nihilominus tamen propter periculi adhuc impendentis magnitudinem haec omnia iis tolerabilia videbantur.