History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Gylippus vero simul et murum, quem per Epipolas ducebat, exstruebat, utens lapidibus, quos Athenienses fn usum suum aggesserant, simul et Syracusanos sociosque inadem extra munitionem producebat; et Athenienses aciem illis oppositam instruebant.

Postquam autem Gylippo tempus opportunum adesse visum est, prior impetum dabat , et quum ad manus venissent, pugnabant in eo spatio, quod inter munitiones erat, ubi equitatus Syracusanorum nullus usus erat.

Et quum Syracusani et socii victi essent, svorumque cadavera fide publica interposita sustulissent, et Athenienses tropaeum erexissent, Gylippus convocatis copiis non illarum, sed suam culpam fuisse dixit; se enim equitatus ac velitum usum ipsis eripuisse, quod nimis intra munitiones bcicm instruxisset; nunc autem sc rursus educturum.

Et jubebat illos ita secum cogitare, apparatu quidem se inferiores non futuros, animis vero minime tolerabile ducendum, si non hoc sibi sumerent, ut qui Peloponnesii et Dorienses essent, Iones et insularum incolas et convenas homines superatos ex sua regione ejicerent