History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nicias quidem haec cum asseveratione dicebat, quia rerum Svracusanarum slatuni plane compertum habe-

311
bat, et pecuniarum inopiam, et esse illic quosdam, qui rei in Atheniensium potestatem venire cuperent, et qui nuntios ad se mitterent, ne discederet; simul etiam quia naves certe eum jam magis quam antea fiducia commovebant.

Demosthenes vero de remanendo in obsidione nullo modo assentiebatur; si autem sine Atheniensium decreto non liceret exercitum abducere, sed ibi perstandum esset, dicebat id aut Thapsum translatis castris faciendum esse, aut Catanam, unde et peditatu plerasque agri circumjecti partes invadentes et res hostium diripientes victum sibi paraturi iliisque damnum illatori essent, et navibus in alto, nec in angustiis, quae pro hostibus magis facerent, proelia commissuri essent, sed in amplo spatio, ubi ex sua peritia fructum perciperent, et se recipiendi et hostem invadendi liberam facultatem haberent, non ex brevi circumscriptoque spatio provehentes et revertentes.

In summa nullo modo sibi placere dicebat, in eodem loco diutius manere, sed quam celerrime jam et sine ulla cunctatione castris motis abir£. Et Eurymedon ejus orationem comprobabat.

Sed contradicente Nicia segnities quaedam et cunctatio incedebat, et simul etiam suspicio, ne Nicias, quod aliquid amplius nosset, haec affirmaret. Hunc in modum Athenienses quidem cunctati sunt et in loco permanserunt.