History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nicias vero credebat quidem et ipse, res suas afflictas esse, verbis tamen earum infirmitatem declarare non volebat, neque etiam se ipsos, dum palam cum mullis sententias ferrent de reditu, rem hostibus prodere; nam si hoc facerent, mullo minus, quotiescumque voluissent, clam discedere posse.

Praeterea vero etiam hostium res, pro eo quod earum majorem quam ceteri notitiam habebat, nonnihil spei adhuc ei praebebant, fore, ut deteriore conditione essent, quam suae, si in obsidione perseverarent; illos enim pecuniarum inopia a se exhaustum iri, praesertim quod ipsi jam latius praesentibus navibus maris imperium obtinerent. Atque etiam, quoniam et Syracusis erant nonnulli, qui res Atheniensibus dedere volebant, hi nuntios ad ipsum mittebant, nec discedere sinebant.

Quae quum sciret, re quidem ipsa in utramque partem adhuc nutans et ancipitem cogitationem habens haerebat, verbis vero, quibus tunc palam utebatur, se copias abducturum negabat. Se enim probe scire, haec ab Atheniensibus minime probatum iri, si sine ipsorum decreto discederent. Non enim, eosdem fore, et qui de sc [ipsis] sententias ferant et qui res gestas, ut ipsi, suis oculis videndo et non ex aliorum conviciis audiendo cognoscant, sed potius prout quis pulchre diceos invidiam faceret, ita eos fidem habituros.

et mullos atque adeo plerosque praesentium militum, qui nunc vociferarentur, se iu gravibus malis versari, illuc reversos contraria vociferaturos, duces pecunia ad proditionem adductos discessisse. Non igitur se quidem, qui nosset Atheniensium iiigenia, velle ob turpem causam et injuste ab Atheniensibus potius morte mulctari, quam ab bostibus, si necesse esset, hoc ipsum non sine certaminis periculo pati privatim.

Et res Syracusanorum dicebat tamen nunc quoque deteriore conditione esse, quam Suas; illos enim, quod sua pecunia mercenarios milites alerent, simul etiam, quod alios sumptus facerent in alenda praesidia in castellis circum urbem sitis disposita, praeterea, quod magnam etiam classem jam per annum alerent, partim quidem rei pecuniariae inopia jam premi, partim vero postea in angustiis fore; doo enim talentorum millia jam consumpsisse, et praeterea multa etiam debere, et, si vel minimum de praesenti apparaln detraherent eo quod stipendium dare cessarent, res eorum perituras,quippe quae copiis auxiliaribus potius continerentur, quam uecessilate, ut res suas, constare.

Quamobrem dicebat oportere se in obsidione perseverare, neque, quasi illi pecunia longe superiores essent, victos abire.