History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atheniensium vero duces interea consultabant et de clade, quam acceperant, et de afflicta omnibus in rebus fortuna, in qua totus exercitus tunc erat constitutus. Videbant enim conata sibi sua non succedere, et milites mansione gravari;

nam et morbo premebantur, duabus de causis, quod et id erat anni tempus, quo potissimum homines aegrotant, et quod locus, in quo castra habebant, ; palustris ac gravis erat; et de ceteris rebus quod iis nulla

310
amplius spes ostenderetur.

Demostheni igitur non ridebatur diutius manendum esse, sed quando spes illa, qua adductus belli fortunam apud Epipolas tentavisset, eum fefellisset, abeundum esse censebat nec amplius morandum, donec adhuc mare tngiciendi facultas esset et e suo exercitu earum certe navium ope, quae postea advenissent, vincere possent.

Et reipublicae magis conducere dicebat, bellum cum illis gerere, qui in suo agro munitiones adversus se ex· struerent, quam cum Syracusanis, quos expugnare nequaquam amplius facile esset; neque etiam rationi consenta· neum esse, magnam pecuniae vim in obsidione frustra consumere. Atque Demosthenis quidem haec erat sententia;