History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nam et Syracusani et socii, qui vincebant, adhortabantur inter se, clamore haud parvo utentes, qood
contra illorum tesseram non item intelligebant, quia illi vincentes, nec dissipati, minus inter se ignoti erant; quare, si in aliquos hostes incidissent, quamvis plus virium haberent, tamen illi elabebantur, quod eorum tesseram nossent; ipsi vero si non responderent, trucidabantur.
Quod autem maxime atque praecipue nocuit, fuit paeanis modulatio; quae quum utrorumque similis esset, dubitationem afferebat. Nam et Argivi et Corcyraei, et quicquid Doricae gentis cum Atheniensibus erat, quoties paeana canerent, Atheniensibus timorem incutiebant , et hostes pariter.
Quamobrem ad extremum, postquam semel perturbati erant, in plerisque agminis partibus inter se ipsos concurrentes, et amici cum amicis, et cives cum civibus, non solum metum sibi incusserunt, sed etiam ad manus inter se venerunt, et aegre dirimebantur.
Atque hostibus insequentibus multi se ex rupibus praecipitantes interemerunt, quod artus esset ex Epipolis ad regrediendum descensus, et postquam ii, qui ex locis superioribus incolumes evaserant, in planitiem descendissent , eorum plerique, et quotquot erant ex priore exercitu, propter majorem regionis notitiam, in sua castra perfugiebant , ex iis vero, qui posterius venerant, nonnulli ab itineribus aberrantes per agrum passim errarunt, quos., ubi dies illuxit, Syracusanorum equitatus circumfusus profligavit.