History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At Syracusanorum legati, qui, ut praedixi, post Plemyrium expugnatum civitates adierant, quum quod petebant, iis persuasissent, et copias, qnas collegerant, Syracusas essent ducturi, Nicias, quum rem praesensisset, mittit^d illos Siculos, qui transitum tenebant et sibi socii erant, Centoripas et Alicyaeos et alios, ne hostibus iter praebeant sed congregati prohibeant; alia enim via eos transire ne conaturos quidem; Agrigentini enim iter iis per suum agrum non dabant.

Quum autem Sicilienses jani in via essent, Siculi, quemadmodum ab Atheniensibus orabantur, [Iribus in locis] insidiae collocarunt, et illos incau tos et ex improviso aggressi ad octingentos fermt occiderunt, omnesque legatos, praeter unum Corinthium; hic vero eos, qui elapsi sunt, ad mille et quingentos Syracusas deduxit.