History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tyrannis enim semper infesti sumus; quicquid autem tyrannis adversatur, populus nominatur; et ex eo nobis popularium partium principatus permansit. Simul quod civitas imperio populari plerumque regitur, necesse erat res praesentes sequi.

Sed tamen in administranda republica conati sumus nos moderatius gerere, quam pro intemperantia , quae apud nos invaluerat. Alii vero erant et majorum memoria et nunc, qui plebem ad deteriora concitabant, qui quidem me quoque ejecerunt.

Nos vero universa; reipublicae praefuimus, aequum esse censentes, in qua forma civitas maxima atque Uberrima fuisset, et quam quis accepisset, hanc etiam conservare, quandoquidem popularem quidem statum satis noramus qualis esset, quum onmcs, qui aliquid existimare possunt, tum ego etiam magis, quo eum magis objurgare possim. Sed de vecordia, de qua inter omnes constat, nihil novi dici possit; eam immutare autem non videbatur nobis esse tutum, dum vos hostes nobis instaretis.

« Quae igitur ad meas criminationes pertinent, talia exstiterunt; jam vero ea de quibus et vobis est consultandum, et mihi, si quid melius novi, sententia proponenda, cognoscite.