History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quamobrem et simul quod digni sumus, hoc imperio polimur, tum quia maximum navium numerum, tum quia promptum studium sine tergiversatione Graecis praestitimus, tum etiam, quia isti idem studium alacriter Medo praestantes incommoda nobis afferebant; et simul etiam quod potentiam adversus Peloponnesios nobis comparare cupimus.

Nec verbis magnificis utimur, quod aut propterea, quia soli barbarum profligaverimus, jure nostro imperium obtineamus, aut propterea qqsa pro libertate istorum magis quam ceterorum omnium et nostra ipsorum pericula susceperimus. Non est autem cuiquam invidendum, si salutem suam quadrat. Et nunc etiam quum nostrae incolumitatis gratia huc veneripiys, hoc ipsum yobis quoque conducere videmus.

Demonstramus autem hoc et ex iis, qua: isti criminantur, et ex iis, quae vos ipsi potissimum cum vehementiore metu suspicamini, quia compertum habemus, eos, qui cum vehementi metu aliquid suspicantur, in praesenti quidem orationis illecebris capi, postea vero, quum ad rem gerendam veniunt, facere qua: sibimet conducunt.

Etenim et illic nos imperium propter melum obtinere diximus, et propter eumdem huc venisse, ut res

278
quae hic sunt, cum amicis tuto coostituamus, non autem, ut in servitutem vos redigamus, imo potius, ut impediamus, ne hoc nobis accidat.