History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quod si cui forte in mentem venit, Syracusanum quidem, at non ee ipsum Atheniensium esae bostem, et durum sibi putat esse pro mea patria periclitari, is cogitet, se non magis pro mea, sed pariter simul et pio sua ipsius in mea pugnaturum, idque etiam eo totius, quod me non prine everso, sed me socium habens nec ope destitutus, pugnaturus est; Atheniensemque nolle Syracusanorum inimicitias ulcisci, sed boc de me praetextu sumpto alterius amicitiam non minus confirmare velle.

Verum si quis invidet nobis, aut etiam nos metuit, (qui enim sunt potentiores,

276
utroque hoc incommodo premuntur), et ideo Syracusas damno quidem affici cupit, ut simus modestiores, superstites tamen esse propter suam ipsius incolumitatem, is spem ponit in quadam consilii temperatione, quae non cadit inhumanam potentiam; (ieri enim non potest, ut idem simul et cupiditatis et fortunae pariter sit arbiter.

Quare si frustretur opinione, suorum malorum dolore demersus etiam cupiverit forsitan, ut meis bonis aliquando rursus invidere possit. Sed hujus rei nulla facultas est ei, qui nos deseruerit, et qui non eadem pericula, eaque non de verbis sed de rebus, nobiscum suscipere voluerit; nam nomine quidem nostram potentiam , sed re ipsa suam ipsius salutem tuebitur.

Et sane pracipue vos decebat, Camauiuri, qui estis finitimi et secundo loco periclitaturi, ea prospicere, neque segniter, ut nunc, auxilium uobis ferre, sed potius ipsos ad nos venire, et quae a nobis, si Athenienses in Camarinaeum agrum primum venissent. pro necessitate vestra postulavissetis, ad ca pariter nunc quoque nos adhortari, ne quid concedamus. Sed neque vos adhuc neque ceteri lias cogitationes suscepistis.