History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequenti vero die Athenienses eorumque socii ut ad proelium se praeparabant, et aciem hoc modo instruxerunt. Dextrum quidem cornu tenebant Argivi et Mantinei, Athenienses vero medium agmen, alterum vero cornu ceteri socii. Et dimidium quidem eorum exercitus sic erat instructum , ut altitudo octonorum militum esset; dimidium vero acie oblonga ad tentoria et ipsum octonis militibus erat instructum; quibus praeceptum erat, ut qua maxime parte exercitus laboraret, observantes se conferrent. Atque intra lios, qui in subsidiis collocati erant, impedimenta posuerunt.

Syracusani vero gravis armatura milites in altitudinem sedecim virorum instruxerunt, qui erant omnis Syracusanorum populus et socii, quotquot aderant (auxilio autem iis venerant in primis quidem Selinuntii, mox vero et Geloi equites, universi ad ducentos, et Camarimeorum equites ad viginti et sagittarii circiter quinquaginta), equites autem in dextro cornu collocarunt, non minus mille et ducentos; juxta eos autem et jaculatores.

Quum autem Athenienses proelium priores inituri essent, Nicias suos et per singulas gentes, ut quamque adibat, et universos hu» jusmodi verbis adhortabatur :