History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et Athenienses simul atque dies illuxit, egressi sunt in locum, qui erat juxta Olympieum, ibi castra metaturi, et eodem tempore Syracusanorum equites, qui primi ad Catanam accesserant, quum cognovissent totum exercitum classe vectum discessisse, reversi rem peditatui nunciant; tunc vero cuncti regressi ad suppetias urbi ferendas accurrebant.

Interea vero Athenienses, quod longum iis iter esset, per otium castra posuerunt in opportuno loco, et in quo proelii initium erant facturi, quotiescumque vellent, et vel in ipsa munitione vel ante eam ab equitatu Syracusanorum minime infestari poterant; ab una enim parte munitiones et aedificia et arbores et stagnum hostes prohibebant, ab altera vero loca praerupta.

Caesisque .vicinis arboribus et ad mare delatis et juxta naves vallum fixerunt, et in Dascone simul et munitionem ab ea patie, quae aditu hostibus erat facillima, e saxis electis lignisque constructam celeriter erexerunt, et Anapi pontem solverunt.