History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illinc autem circumvecti ad socios Siculorum iverunt, imperantes, ut exercitum mitterent; et cum dimidia sui exercitus parte adversus Hyblam Geleatin, quae hostilis erat, profecti sunt, nec expugnarunt. Et aestas finiebatur.

Inseqnente hieme statim Athenienses sese praepa-

270
rare coeperunt ad invadendas Syracusas, Syracusani vero et ipsi vicissim, ut adversus illos ituri.

Quod enim ad primum eorum pavorem et exspectationem Athenienses non protinus eos invaserant, quotidie temporia progressu magis ac magis se ipsos colligebant; item quod adulteriorem navigantes Siciliae oram valde procul ab ipsis abesse videbantur, et Hyblam profecti eamque aggressi non expugnarant, inulto magis eos contempserunt, et postulabant. quemadmodum vulgus animis sumptis facere solet, ut duces se. Catanam versus ducerent, quandoquidem illi contra se non venirent.