History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Interea vero non constabat, num ii, qui capitali supplicio affecti erant, injuria puniti essent; reliqua tamen civitas in praesenti manifeste commodum ex hac re perceperat.
De Alcibiade vero instigantibus inimicis iisdem, qui etiam prius eum quam discederet, aggressi erant, Athenienses delationem iratis animis accipiebant; et quando quidem de violatis Mercurii simulacris rem compertam se habere existimabant, tunc vero mullo magis etiam mysteria, de quibus accusabatur, ab illo polluta esse videbantur eodem consilio et cum conjuratione adversus statum popularem.
Nam et quidam non magnus Lacedaemoniorum exer citus in hoc ipso forte tempore, quo Athenienses propter istas res perturbabantur, ad Isthmum usque progressus est» cum Boeotis clandestinum aliquod consilium agitans. Videbatur igitur illo sollicitante, non autem Boeotorum causa ex composito venisse, et nisi ipsi per indicium homines il-