History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tot igitur gentes Graecorum et barbarorum Siciliam incolebant, et tantae huic insulae Athenienses impeto quodam animi bellum inferre statuerant, cupientes quidem, quae verissima erat causa, totius imperio poliri, simul vero quodam honesto praetextu cognatis suis et qui iis praeterea accesserant sociis opem ferre volentes.

Maxime autem impulerunt eos Egestaeorum legati, qui illic aderant et enixius auxilium implorabant. Quum enim Selmuntiis essent finitimi, bellum adversus eos susceperant propter quasdam res, quae ad connubia spectabant, et propter agrum controversum, et Selinuutii, accitis Syracusanis sociis, bello eos terra marique premebant; quamobrem Egesta» Atheniensibus in memoriam revocantes societatem Lachete duce et superioris Leontinorum belli tempore factam orabant eos, ut sibi missa classe succurrerent, et quum alia multa dicebant, tum vero, quod caput erat, si Syracusani impune ferrent, quod Leontinos suis sedibus expulissent, et si ceteris Atheniensium sociis praeterea attritis ipei omnem Sicilia: potentiam in suam potestatem redigerent, periculum esse, ne forte aliquando cum magno apparatu Dorienses Doriensibus propter cognationem et simul etiam eorum coloni Peloponnesiis, a quibus essent emissi, auxilium ferentes ipsorum etiam imperium uua demolirentur; prudentium autem esse, cum reliquis adhuc sociis obsistere Syracusanis, praesertim quum ipsi Egestsei satis pecuniae ad bellum essent colla turi.

Quae quum audirent Athenienses in concionibus saepenumero et ab Egeslaeis tractata et ab illis, qui iis patrocinabantur, decreverunt legatos primum Egestam.

247
mittere, qui explorarent, num pecuniam, ut dicerent, in aerario et in templis haberent, et qui simul cognoscerent, quo in statu esset bellum, quod cum Selinuutiis gerebant.