History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Erant autem non multi conjurati, ut res tutius gereretur; sperabant enim, illos etiam, qui prius ignorabant, quamvis pauci facinus ausi essent, e vestigio qui quidem arma haberent, lubenter se ipsos in libertatem pariter asserturos.

Quum autem festum advenisset, Hippias quidem extra urbem in loco, qui Ceramicus vocatur, cum satellitibus res ad pompam spectantes ornabat, prout singulas proludere oportebat, Harmodius tero et Aristogito pugiones jam habentes ad facinus faciendum prodibant.

Et ut quemdam ex conjuratis cum Hippia fiimiliariter colloquentem conspexere (aditus autem adHippiam omnibus erat facilis), extimuerunt, et existimarunt, rem patefactam esse, seque jarojam comprehensum iri.