History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque haec quidem Athenagoras dixit; unus autem e ducibus surgens, nullum quidem alium ad dicendum prodire passus est, sed ipse pro praesenti rerum statu haec verba fecit:

« Obtrectationes quidem non sapiens est neque dicere aliquos inter se neque audientes admittere, sed potius pro rebus, quae nuntiantur, videre, quanam ratione quum privatim tum publice ex dignitate nos instruamus ad eos propulsandos, qui contra nos veniunt.

Et si forte nihil opus fuerit, nulla jactura fiet, si respublica ornetur et equis et armis et ceteris rebus, quibus bellum gaudet.

Curam vero et lustrationem istarum nos geremus, et dimittendorum simul ad civitates hominum, et explorandi causa et si quid aliud commodum esse videatur. Sunt etiam, quae jam curavimus, et quicquid senserimus, id ad vos referemus. »

Atque Syracusani quidem, quum dux haec verba fecisset, ex concilio discesserunt.