History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quod si frequen-tiore ea parte classis, quae celeritate prastat, navibus exoneratis nos adoriantur, si quidem remis utentur, defessos aggrediemur; sin id non placebit, Tarentum etiam nos* met recipere licet, illi vero cum exiguo commeatu ut ad navale proelium mare transgressi inopia laborabunt in toCh desertis, et aut manentes obsidebuntur, aut prfftervelu conantes et ceterum apparatum relinquent et incerti, num
Quamobrem ego quidem arbitror eos hac ratiocinatione deterritos ne soluturos quidem ex Corcyra, sed aut consilia inuenles et explorationem instituentes, quot numero simus, et quo in loco, anni tempestate in hiemem extractum iri, aut inopinata re perculsos navigationem desituros, praesertim quum, quantum ego audio, peritissimus illorum dux exercitum invitus ducat, et lubenler occasionem sit arrepturus, si quae copiae pares ad resistendum a nobis ostendantur.
Illud autem certo scio, rumorem de nostris viribus in majus emanaturum, quales autem sunt rumores, tales etiam sunt hominum opiniones; et eos, qui priores invadunt, aut eos, qui invadentibus inature significant, se ad vim propulsandam paratos esse, magis timent, quod eos discrimini pares putant.
Id quod Atheniensibus nunc accidet. Mos enim ut non repugnaturos invadunt, merito tam contemptim de nobis sentientes, quod eos cum Lacedaemoniis conjuncti non profligarimus; si vero praeter opinionem nos audentes viderint, ie inopinata magis terrebuntur, quam vero nostrae potentiae apparatu.
Obedite mihi igitur, potissimum quidem haec audentes , sin minus,saltem in eo, ut ceteras res ad bellum necessarias primo quoque tempore praeparetis, cuilibet autem appareat, contemptionem quidem invadentium in ipsarum rerum robore demonstrari, si qui vero, apparatus eos, qui cum metu liant, firmissimos rati, ut jam in periculo constituti agant, id utilissimum evenire. Hostes vero et contra nos veniunt, et in ipso itinere (quod probe scio) jam sunt, et jam jamque aderunt. »
Atque Hermocrates quidem haec dixit; inter populum vero Syracusanum ingens altercatio erat, quod alii quidem Athenienses nullo modo venturos dicerent, et quae ille dixerat, non vera esse, alii vero dicerent, etiam si illi veniant, quid se facere possint, quo non et ipsi vicissim gravius malum sint accepturi. Quinetiam alii rem istam prorsus contemnebant et in risum convertebant Pauci vero erant, qui Hermocrati fidem haberent, et futurum formidarent