History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem naves viris impletae essent omnia-que jam imposita, quae secum erant laturi, tuba silentium indictum est, et vota consueta ant§ profectionem non in singulis navibus, sed universi per praeconis vocem nuncupabant, et crateras miscentes secundum omnem exercitum et aureis argenteisque poculis omnes et navium defensores et duces libantes.

Simul autem vota faciebat et cetera turba, quae erat in terra et civium et si quis alius benevolus iis aderat. Quum autem paeana cecinissent et libationes peregissent, e portu solvebant et primo longa navium serie navigantes jam ad Aginam usque cursum certati m tenebant. Atque bi quidem Corcyram, quo et reliquus sociorum exercitus conveniebat, pervenire properabant.

Syracusas vero ex variis quidem locis nuntii de infesto hujus classis adventu [afferebantur, nec tamen diu quicquam eorum credebatur, sed etiam convocata concione hujusmodi sententiae dictae sunt quum ab aliis, quorum partim quidem credebant ea, quae de Atheniensium expeditione nuntiabantur, partim contraria dicebant, lum etiam Hermocrates Hermonis filius in medium progressus, quippe qui sibi videretur accurate scire, quae de illis rebus ferebantur, dicebat et suadebat haec :