History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequentis aestatis initio Alcibiades cum viginti navibus Argos profectus trecentos Argivos, qui adhuc su-

238
specti erant et cum Lacedaemoniis sentire videbantur, comprehendit, et deposuerunt eos Athenienses in proximis insulis, quibus imperabant; et adversus Melum insulani Athenienses navigaverunt cum triginta suis navibus, et se* Chiis, et duabus Lesbiis, et cum militibus ex suis mille et ducentis gravis armaturae et trecentis sagittariis et viginti hippotoxotis, sociorum vero et iilorum, qui insulas incole bant, ferme mille et quingentorum armatorum manu.

Sunt autem Melii Lacedaemoniorum coloni, et Atheniensi bus parere nolebant, ut ceteri insularum incolae, sed tnitiJi quidem neutris partibus adjuncti quiescebant; postea vero, quum Athenienses eos cogerent agrnm ipsorum vastantes, bellum aperte gerere coeperunt.

Quum igitur Atheniensium duces Cleomedes Lycomedis et Tisias Tisimaclii filius cum hoc apparatu castra in eorum agro posuissent, antequam ullo maleficio agrum allicerent, legatos primum ad colloquia habenda miserunt. Quos Melii ad populum quidem non produxerunt, sed apnd magistratus et optimates ea dicere jubebant , quorum causa venissent. Atheniensium vero legati haec verba fecerunt.