History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque venit Lichas Arcesilai filius, Argivorum publicus hospes, a Lacedaemoniis missus Argos, duas conditiones ferens, unam quidem de bello, si bellum gerere vellent, alteram vero, de pace, si pacem colere mallent. Quum autem Argis magna exstitisset altercatio (nam et Alcibiades aderat), illi, qui Lacedaemoniorum partibus favebant, jam vel palam audentes, Argivis persuaserunt, ut compositionis formulam admitterent. Est autem haec.

« Placet concilio Lacedaemoniorum, his conditionibus compositionem facere cum Argivis, ut pueros Orchomeniis reddant et viros Maenaliis, et illos, qui sunt Mantineae, Lacedaemoniis, utque ex agro Epidaurio excedant, et munitionem evertant.

Si vero Athenienses Epidauro non excedant, pro hostibus habeantur ab Argivis et Lacedaemoniis, et a Lacedaemoniorum sociis et ab Argivorum sociis.

Et si quem puerum Lacedaemonii penes se habent, eum suae civitati restituant.

De dei autem sacrificio esse velle Epidauriis jusjurandum; praeire vero ipsos formulam, ex qua jurent.

Item ut tam parvae quam magnae civitates, quae sunt in Peloponneso, omnes liberae sint, patriis institutis utentes.