History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ceterum quum proelium jam instaret, Plistoanax etiam regum alter cum senioribus ac junioribus subsidio suis ivit, et ad Tegeam quidem usque profectus est; sed quum victoriam audisset, rediit.

Item Lacedaemonii auxilia et e Corintho et ab sociis, qui extra Isthmum erant, venientia per nuntios remiserunt, ipsique reversi, sociis dimissis, quum Carneorum tempus apud ipsos tunc erat, dies festos agebant.

Atque hoc uno praelio deleverunt infamiae notam sibi a Graecis tunc inustam, quum ignaviae nomine, propter cladem in insula Sphacteria acceptam, tnm etiam prqpter consilii inopiam et tarditalem aliis in rebus demonstratam, quum fortunae quidem iniquitate, ut videbantur, male rem gererent, animo vero Udem aahuc essent.

Pridie autem, quam hoc praelium committeretur, accidit, ut et Epidaurii cum universis copiis in agrum Argivum, quasi praesidio nudatum, irruptionem facerent, et illorum, qui ad. agri custodiam.relicti erant, ceteris Argivis ad bellum profectis, mul tos occiderent.

Et quum Eleorum tria millia gravis armaturae et Atheniensium mille praeter priores j post proelium commissum Mantineis subsidio venissent, hi

235
socii universi conresiim adversus Epidaurum contenderunt, dum Lacedaemonii Carnea celebrabant, et urbem circumvallabant opus |nter se partiti.

Ac ceteri quidem opus facere cessarunt, Athenienses vero, ut jussi erant, arcem, in qua Junonis templum erat, absolverunt. Atque in hac arce praesidio, quod ex omnium copiis collectum erat, relicto, in suam quique urbem abierunt. Atque haec aestas finiebatur.