History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Argivi autem audito hoc nuntio, et quando cognoverant, non cum Atheniensibus societatem Bopotorure esse factam, sed in magnam dissensionem eos cum Lacedaemoniis devenisse, suos quidem iegatos, qui tunc forte foederis causa aberant, non curabant, sed ad Athenienses po tius animum advertebant existimantes civitatem, cum qua sibi vetus amicitia intercederet, et quae populari statu,

222
quemadmodum et sua civitas, regeretur, et qoa» magnam in mari potentiam liaberet, sibi, si bellum susciperent, in hoc auxilium esse laturam.

Confestim igitur legatos de societate acturos ad Athenienses mittebant; illos autem Eleorum et Mantineorum legati comitabantur.

Venerunt vero statim etiam Laceda*moniorum legali, qui Atheniensibus accepti esse videbantur, Philocbaridas et Leon et Endius, veriti, ne sibi irati societatem cum Argivis face rent, et simul Pylum pro Panacto repetituri, et societatem cum Boeotis initam purgaturi, quod eam non incommodi Atheniensium causa fecissent.