History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec igitur utrisque reputantibus compositio lacienda videbatur, et praecipue Lacedaemoniis, virorum, qui in insula capti erant, recipiendorum desiderio; qui enim ipsorum erant Spartani, ii et viri primarii, et item cum primariis cognatione conjuncti.

Quamobrem etiam statim post eos captos agere coeperant, sed Athenienses, quod rem feliciter gererent, bellum nondum aequis conditionibus deponere volebant. Sed quum cladem ad Delium accepissent, confestim Lacedaemonii, quod scirent tunc facilius admissuros, annuas inducias fecerunt, per quarum tempus oportebat colloquia habentes de longiore pacis tempore consultare.