History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem aestate continuo Brasidas secum ducens et Chalcidenses, paulo ante vindemiae tempus Acantho Andriorum coloniae bellum intulit.

Acanthii vero dc eo recipiendo inter se tumultuabantur, et plebs et ii, qui una cum Chalcidensibus eum adductum ibant. Verunlamen propter metum fructuum, qui foris adhuc erant, multitudo Brasidae verbis adducta, ut ipsum solum in urbem reciperent et audito ipso consultarent, eum recepit; atque progressus ad concionem (erat autem non indisertus, ut Lacedaemonius) haec verba fecit: