History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At primo statim diluculo Boeoti aderant, qui in animo quidem habuerant, vel ante quam Brasidas nuntium mitteret, Megaris succurrere, quod hoc periculum a se non alienum esse ducerent; et jam cum frequentibus copiis ad Ptataeas profectis, quum etiam nuntius venisset, multo magis animali sunt, et duobus millibus gravis armaturae militum, et ducentis praeterea, equitibusque sexcentis ad Brasidam missis, cum majore copiarum parte domum reverterunt.

Quum autem omnes copiae militum gravis armaturae non minus sex millium jam adessent, et Athenienses suorum gravis armaturae militum aciem instructam haberent ad Nisaeam et ad mare, et levis eorum armatura per campos vagaretur, Boeotorum equitatus, impressione

177
in hanc ex improviso facta, in fugam vertit, et ad mare reppuiit; nam ante illum diem nulla auxilia ex ullo loco Megarensibus venerant.

Sed quum et ipsi Atheniensium equites illis obviam procurrissent, ad manos venerunt, et equestre proelium ad multum diei spatium est commissum, in quo utrique se non inferiores fuisse contendunt.

Nam equitatus Baroti praefectum, et aliquot alios ad ipsam Nisaeam provecti Athenienses interfectos spoliarunt, et corpora etiam ipsorum potiti per inducias reddiderunt, et tropaeum statuerunt; neutri tamen in hoc toto proelio certum minimeque dubium adepti pugnae eventum dirempti sunt, sed Boeoti quidem ad suos, Athenienses vero ad Nisaeam se receperunt.