History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Brasidas vero cum ceteris quidem copiis aliquantulum progressus, quiescebat, sed centum peltatos praemisit, ut, simul ac portae aliquae apertae essent, et signum, quod convenerat, sublatum esset, primi irrumperent.

Atque hi quidem, quum mora fieret, et mirarentur, paulatim ad urbem accedebant; Toronaei vero, qui cum militibus jam ingressis in urbe rem adornabant, quum portulam perfregissent, et portas, quae ad forum ducebant, diffracto vecte aperuissent, primum quidem quosdam per portulam circumductos introduxerunt, ut oppidanos, rerum prorsus ignaros, et a tergo et ab utroque latere repente aggressi terrerent; deinde vero et ignis signum, quod condictum erat, sustulerunt, et per portas, quae ad forum ducebant, jam reliquos peltatos recipiebant.