History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hac eadem aestate extrema Athenienses viginti naves in Siciliam miserunt, et Lachetem Melanopi, et Cha-roeadam Euphileti filium harum praefectos.

Nam Syracusani et Leontini bellum inter se gerebant. Syracusanorum autem sociae erant exceptis Camarinaeis ceterae Dorienses civitates, quae quidem etiam in Lacedaemoniorum societatem hujus belli initio concesserant, non tamen juverant eos in bello; Leontinorum vero Chalcidicae civitates et Camarina; ex Italia autem .Locri quidem Syracusanis, Rbegini vero propter cognationem Leontinis favebant.

Athenas igitur legatis missis Leontinorum socii quum propter antiquam societatem, tum etiam quod Iones essent, Atheniensibus persuaserunt, ut naves ad se mitterent; nam et terrae et maris usu a Syracusanis prohibebantur,

Athenienses vero naves miserunt» in s{»eciem quidem necessitudinis, sed re ipsa eo consilio, ut neque frumentum illinc in Peloponnesum exportaretur, utque temptarent, num res Siculas in suam potestatem redigere possent.

Quum igitur Rhegium Italiae appulissent, cum sociis bellum gerere coeperunt. Atque haec aestas finiebatur.