History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Sed tamen quod vobis dignum est oramus, et per deos, qui nostrae societatis testes quondam fuerunt, et per virtutem, quam erga Graecos demonstravimus, ut flectamini , et sententiam mutetis, si quid forte vobis a Thebanis persuasum fuerit, utque hanc gratiam vicissim ab illis exigatis, ut ne illi vobis occidendi sint, quos a vobis occidi non decet, et honestum beneficium pro turpi ab illis reportetis, neve gaudio aliis dato infamiam ipsi contra subeatis;

nam brevis res est, corpora nostra morte mulctare, sed multi laboris erit, hujus facinoris infamiam delere. Non enim inimicos nos justo afficietis supplicio, sed amicos, qui necessitate compulsi bellum vobis fecimus.