History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ex quorum numero nos quum fuerimus, et quum honores praecipui nobis habiti sint, nunc tamen veremur, ne in pari causa perdamur, quod potius Atheniensium partes secuti sumus cx jure, quam vestras ex commodo.
Atqui de rebus iisdem idem pariter vos sentire decet, et existimare, utile vobis nihil aliud esse, quam sociis iis, qUi strenue se gesserunt, si semper certam fortitudinis gratiam habeant, et simul praesentia negotia ex usu vestro constituantur.