History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quae ubi illi, qui reipublicae praeerant, intellexerunt, quoniam nec impedire poterant, et periculum instabat, si compositione excluderentur, communiter paciscuntur cum Pachete ejusqne copiis, ut Atheniensibus arbitratu suo de Mytilenaeis statuere liceret, ipsique exercitum in urbem reciperent, legationem autem Mytilenaei pro se ipsis Athenas mitterent; interea vero, dum redirent, Pacbes neminem Mytilenaeorum neque in vincula conjiceret, neque in servitutem redigeret, neque occideret.

Atque compositio quidem haec foit At illi Mytilenaeorum qui potissimum cum Lacedaemoniis egerant, sibi vehementer metuentes, postquam exercitus est ingressus, non acquieverant, sed tamen ad aras consederant. Paches vero eos illinc excitatos, ne quid injuriae iis fieret, in Tenedum custodiendos transmittit , donec Athenienses aliquid statuissent.

Triremibus etiam Antissam missis eam sibi abjunxit, et cetera, quae ad exercitum pertinebant, arbitratu suo constituebat.